Kitap 6
hac altrice nefas; atquin et blandus ad illam,
nate, magis, solam nosse atque audire vocantem,
ignarusque mei: nulla ex te gaudia matri,
illa tuos questus lacrimososque impia risus
audiit et vocis decerpsit murmura primae.
165
illa tibi genetrix semper, dum vita manebat,
nune ego. sed miserae mihi nec punire potestas
sic meritam! quid dona, duces, quid inania fertis
iusta rogis? illam — nil poscunt amplius umbrae, —
illam, oro, cineri simul excisaeque parenti
170
reddite, quaeso, duces, per ego haec primordia belli,
cui peperi; sic aequa gemant mihi funera matres
Oxygiae.’ sternit crines iteratque precando:
‘reddite, nec vero crudelem avidamque vocate
sanguinis: oceumbam pariter, dum vulnere iusto
175
exsaturata oculos, unum impellamur in ignem.’
talia vociferans alia de parte gementem
Hypsipylen — neque enim illa comas nec pectora servat —
agnovit longe, et socium indignata dolorem:
‘hoc saltem, o proceres, tuque o, cui pignora nostri
180
proturbata tori, prohibete, auferte supremis
invisam exsequiis. quid se funesta parenti
miscet et in nostris spectatur et ipsa ruinis?’
cui luget complexa suos? dixitque repente
concidit, abruptisque obmutuit ore querelis.
sic ait abruptisque immutuit ore querellis:
185
non secus ac primo fraudatum lacte iuvencum,
cui trepidae vires et solus ab ubere sanguis,
seu fera seu duras avexit pastor ad aras;
nunc vallem spoliata parens, nunc flumina questu,
nunc armenta movet vacuosque interrogat agros;
190
tunc piget ire domum, maestoque novissima campo
exit et oppositas impasta avertitur herbas.
At genitor sceptrique decus cultusque Tonantis
inicit ipse rogis, tergoque et pectore fusam
caesariem ferro minuit sectisque iacentis
195
obnubit tenuia ora comis, ac talia fletu
verba pio miscens: ‘alio tibi, perfide, pacto,
Iuppiter, hunc crinem voti reus ante dicaram,
si pariter virides nati libare dedisses