Kitap 6
sed non ille rigor patriumque in corpore robur:
840
luxuriant artus, effusaque sanguine laxo
membra natant; unde haec audax fiducia tantum
Oenidae superare parem, quamquam ipse videri
exiguus, gravia ossa tamen nodisque lacerti
difficiles, numquam hunc animum natura minori
845
corpore nec tantas ausa est includere vires.
Postquam oleo gavisa cutis, petit aequor uterque
procursu medium atque hausta vestitur harena,
tum madidos artus alterno pulvere siccant,
collaque demersere umeris et bracchia late
850
vara tenent, iam tunc astu deducit in aequum
callidus et celsum procurvat Agyllea Tydeus,
submissus tergo et genibus vicinus harenae,
ille autem, Alpini veluti regina cupressus
verticis urgenti cervicem inclinat in austro
855
vix sese radice tenens, terraeque propinquat,
iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:
non secus ingentes artus praecelsus Agylleus
sponte premit parvumque gemens duplicatur in hostem,
et iam alterna manus frontemque umerosque latusque
860
collaque pectoraque et vitantia crura lacessit.
interdumque diu pendent per mutua fulti
bracchia, nunc saevi digitorum vincula frangunt.
non sic ductores gemini gregis horrida tauri
bella movent; medio coniunx stat candida prato
865
victorem exspectans, rumpunt obnixa furentes
pectora, subdit amor stimulos et volnera sanat:
fulmineo sic dente sues, sic hispida turpes
proelia villosis ineunt complexibus ursi.
vis eadem Oenidae; nec sole aut pulvere fessa
870
membra labant, riget arta cutis durisque laborum
castigata toris, contra non integer ille
flatibus alternis aegroque effetus hiatu
exuit ingestas fluvio sudoris harenas
ae furtim rapta sustentat pectora terra.
875
instat agens Tydeus fletumque in colla minatus
crura subit; coeptis non evaluere potiri
frustratae brevitate manus, venit arduus ille
desuper oppressumque ingentis mole ruinae