Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 6

 
desuper Ossa rigens, ipsum glaciale ferebant 720
 
Pelion et trepido sperabant iungere caelo.
 
Tum genitus Talao victori tigrin inanem
 
ire iubet, fulvo quae circumfusa nitebat
 
margine et extremos auro mansueverat ungues.
 
Gnosiacos arcus habet et vaga tela Menestheus. 725
 
at tibi ait, ‘Phlegya, casu frustrate sinistro,
 
hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi,
 
ferre damus,neque enim Hippomedon inviderit, ensem,
 
nunc opus est animis: infestos tollite caestus
 
comminus; haec bellis et ferro proxima virtus.’ 730
 
Constitit immanis cerni immanisque timeri
 
Argolicus Capaneus, ac dum nigrantia plumbo
 
tegmina cruda boum non mollior ipse lacertis
 
induitur, ‘date tot iuvenum de milibus unum
 
huc’ ait, ‘atque utinam potius de stirpe veniret 735
 
aemulus Aonia, quem fas demittere leto,
 
nec mea crudelis civili sanguine virtus.’
 
obstipuere animi, fecitque silentia terror.
 
tandem insperatus nuda de plebe Laeonum
 
prosilit Aleidamas, mirantur Dorica regum 740
 
agmina; sed socii fretum Polluce magistro
 
norant et sacras inter crevisse palaestras.
 
ipse deus posuitque manus et bracchia finxit —
 
materiae suadebat amor; — tune saepe locavit
 
comminus, et simili stantem miratus in ira 745
 
sustulit exsultans nudumque in pectora pressit,
 
illum indignatur Capaneus ridetque vocantem
 
ut miserans, poscitque alium, tandemque coaetus
 
restitit, et stimulis iam languida colla tumescunt.
 
fulmineas alte suspensi corpora plantis 750
 
erexere manus; tuto procul ora recessu
 
armorum in speculis, aditusque ad volnera elusi.
 
hic, quantum Tityos Stygiis consurgat ab arvis,
 
si torvae patiantur aves, tanta undique pandit
 
membrorum spatia et tantis ferus ossibus exstat. 755
 
hic paulo ante puer, sed enim maturius aevo
 
robur, et ingentes spondet tener impetus annos,
 
quem vinci haud quisquam saevo neque sanguine tingui
 
malit, et erecto timeat spectacula voto.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi