Kitap 6
multi et, quos varii tacet ignorantia vulgi,
560
hinc atque hinc subiere, sed Arcada Parthenopaeum
appellant densique cient vaga murmura circi,
nota parens cursu; quis Maenaliac Atalantes
nesciat egregium decus et vestigia cunctis
indeprensa procis? onerat celeberrima natum
565
mater, et ipse procul fama iam notus inermes
narratur cervas pedes inter aperta Lycaei
tollere et emissum cursu deprendere telum,
tandem exspectatus volucri super agmina saltu
emicat et torto chlamydem diffibulat auro.
570
effulsere artus, membrorumque omnis aperta est
laetitia, insignes umeri, nec pectora nudis
deteriora genis, latuitque in corpore vultus.
ipse tamen formae laudem aspernatur et arcet
mirantes; tunc Palladios non inscius haustus
575
incubuit pinguique cutem fuscatur olivo.
hoc Idas, hoc more Dymas aliique nitescunt.
sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto
vibraturque fretis caeli stellantis imago,
omnia clara nitent, sed clarior omnia supra
580
Hesperos exercet radios, quantusque per altum
aethera, caeruleis tantus monstratur in undis,
proximus et forma nec multum segnior Idas
cursibus atque aevo iuxta prior; attamen illi
iam tenuem pingues florem induxere palaestrae,
585
deserpitque genis nec se lanugo fatetur
intonsae sub nube comae, tunc rite citatos
explorant acuuntque gradus, variasque per artes
exstimulant docto languentia membra tumultu:
poplite nunc sidunt flexo, nunc lubrica forti
590
pectora confidunt plausu, nunc ignea tollunt
crura brevemque fugam necopino fine reponunt.
Ut ruit atque aequum submisit regula limen,
corripuere leves spatium, campoque refulsit
nuda cohors: volucres isdem modo tardius arvis
595
isse videntur equi; credas e plebe Cydonum
Parthorumque fuga totidem exsiluisse sagittas,
non aliter celeres Hyrcana per avia cervi,
cum procul impasti fremitum accepere leonis