Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 6

 
tunc aperit, quis fulmen agat, quis sidera ducat 360
 
spiritus, unde animi fluviis, quae pabula ventis,
 
quo fonte immensum vivat mare, quae via solis
 
praecipitet noctem, quae porrigat, imane tellus
 
an media et rursus mundo succincta latenti.
 
finis erat, differt avidas audire sorores, 365
 
dumque chelyn lauro textumque inlustre coronae
 
subligat et picto discingit pectora limbo,
 
haud procul Herculeam Nemcen clamore reductus
 
aspicit atque illic ingens certaminis instar
 
quadriiugi. noscit cunctos, et forte propinquo 370
 
constiterant Admetus et Amphiaraus in arvo.
 
tunc secum: ‘quisnam iste duos, fidissima Phoebi
 
nomina, commisit deus in discrimina reges?
 
ambo pii cariquc ambo; nequeam ipse priorem
 
dicere. Peliacis hic cum famularer in arvis — 375
 
sic Iovis imperia et nigrae voluere Sorores —
 
tura dabat famulo nec me sentire minorem
 
ausus; at hic tripodum comes et pius artis alumnus
 
aetheriae. potior meritis tamen ille, sed huius
 
extrema iam fila colu; datur ordo senectae 380
 
Admeto serumque mori; tibi nulla supersunt
 
gaudia, nam Thebae iuxta et tenebrosa vorago.
 
scis miser, et nostrae pridem cecinere volucres.’
 
dixit, et os fletu paene inviolabile tinctus
 
extemplo Nemeen radiante per aera saltu 385
 
ocior et patrio venit igne suisque sagittis,
 
ipse olim in terris, caelo vestigia durant,
 
claraque per zephyros etiamnum semita lucet.
 
Et iam sortitus Prothous versarat aena
 
casside, iamque locus cuique est et liminis ordo. 390
 
terrarum decora ampla viri, decora aequa iugales,
 
divum utrumque genus, stant uno margine clausi
 
spesque audaxque una metus et fiducia pallens.
 
nil fixum cordi: pugnant exire .paventque,
 
concurrit summos animosum frigus in artus. 395
 
qui dominis, idem ardor equis; face lumina surgunt,
 
ora sonant morsu, spumisque et sanguine ferrum
 
uritur, impulsi nequeunt obsistere postes
 
claustraque, compressae transfumat anhelitus irae.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi