Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 5

 
in scelus, atque hilares acuunt fera tela Sorores,
 
invasere nefas, cuncto sua regnat Erinys
 
pectore, non aliter Scythicos armenta per agros
 
Hyrcanae elausere leae, quas exigit ortu
 
prima fames, a vidique implorant ubera nati. 205
 
quos tibi nam, dubito, scelerum de mille figuris
 
expediam casus. Elymum temeraria Gorge
 
evinctum ramis altaque in mole tapetum
 
efflantem somno crescentia vina superstans
 
vulnera disiecta rimatur veste, sed illum 210
 
infelix sopor admota sub morte refugit,
 
turbidus incertumque oculis vigilantibus hostem
 
occupat amplexu, nec segnius illa tenentis
 
pone adigit costas, donec sua pectora ferro
 
tangeret, is demum sceleri modus; ora supinat 215
 
blandus adhuc oculisque tremens et murmure Gorgen
 
quaerit et indigno non solvit bracchia collo.
 
non ego nunc volgi quamquam crudelia pandam
 
funera, sed propria luctus de stirpe recordor:
 
quod te, nave Cydon, quod te per colla refusis 220
 
intactum, Crenaee, comis, quibus ubera mecum
 
obliquumque a patre genus, fortemque, timebam
 
quem desponsa, Gyan vidi lapsare eruentae
 
vulnere Myrmidones, quodque inter serta torosque
 
barbara ludentem fodiebat Epopea mater. 225
 
fiet super aequaevum soror exarmata Lyeaste
 
Cydimon, heu similes perituro in corpore vultus
 
aspiciens floremque genae et quas finxerat auro
 
ipsa comas, cum saeva parens iam coniuge fuso
 
adstitit impellitque minis atque ingerit ensem. 230
 
ut fera, quae rabiem placido desueta magistro
 
tardius arma movet stimulisque et verbere crebro
 
in mores negat ire suos, sic illa iacenti
 
incidit undantemque sinu conlapsa cruorem
 
excipit et laceros premit in nova vulnera crines. 235
 
ut vero Alcimeden etiamnum in murmure truncos
 
ferre patris vultus et egentem sanguinis ensem
 
conspexi, riguere comae atque in viscera saevus
 
horror iit: meus ille Thoas, mea dira videri
 
dextra mihi! extemplo thalamis turbata paternis 240

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi