Kitap 5
inruerant, matremque avidis complexibus ambo
diripiunt flentes alternaque pectora mutant.
illa velut rupes immoto saxea visu
haeret et expertis non audet credere divis.
ut vero et vultus et signa Argoa relictis
725
ensibus atque umeris amborum intextus Iason,
cesserunt luctus, turbataque munere tanto
conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
addita signa polo, laetoque ululante tumultu
tergaque et aera dei motas crepuere per auras.
730
Tunc pius Oeclides, ut prima silentia volgi
mollior ira dedit placidasque accessus ad aures:
‘audite, o ductor Nemeae lectique potentes
Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo.
iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis
735
luctus adest, recto descendunt limite Parcae:
et sitis interitu fluviorum et letifer anguis,
et puer, heu nostri signatus nomine fati,
Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema
mente fluunt, differte animos festinaque tela
740
ponite; mansuris donandus honoribus infans,
et meruit; det pulchra suis libamina virtus
manibus, atque utinam plures innectere pergas,
Phoebe, moras, semperque novis bellare vetemur
casibus, et semper Thebe funesta recedas!
745
at vos magnorum transgressi fata parentum
felices, longum quibus hinc per saecula nomen,
dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit,
dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras,
ne fletu violate sacrum, ne plangite divos:
750
nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectae
maluerit, Phrygiis aut degere longius annis.’
fmierat, caeloque cavam nox induit umbram.