Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 5

 
ille refert: ‘equidem non vos ad moenia Thebes
 
rebar, at hostiles huc advenisse catervas,
 
pergite in exscidium, socii si tanta voluptas
 
sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum
 
templa Iovis — quid enim haud licitum? — ferat impius ignis, 685
 
si vilem, tanti premerent cum pectora luctus,
 
in famulam ius esse ratus dominoque ducique,
 
sed videt haec, videt ille deum regnator, et ausis
 
sera quidem, manet ira tamen.’ sic fatus, et arces
 
respicit, atque illic alio certamine belli 690
 
tecta fremunt; volucres equitum praeverterat alas
 
Fama recens, geminos alis amplexa tumultus:
 
illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto,
 
sic meritam Hypsipylen iterant, creduntque, nec irae
 
fit mora, iamque faces et tela penatibus instant, 695
 
vertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum
 
cum Iove cumque aris; resonant ululatibus aedes
 
femineis, versusque dolor dat terga timori,
 
Alipedum curru sed enim sublimis Adrastus
 
secum ante ora virum fremibunda Thoantida portans 700
 
it medius turmis, et parcite, parcite! clamat,
 
‘nil actum saeve, meritus nec tale Lyeurgus
 
excidium, gratique inventrix fluminis ecce 2!’
 
sic ubi diversis maria evertere procellis
 
hinc Boreas Furiisque, illinc niger imbribus Auster, 705
 
pulsa dies regnantque hiemes, venit aequoris alti
 
rex sublimis equis, geminusque ad spumea Triton
 
frena natalis late pelago dat signa cadenti,
 
et iam plana Thetis, montesque et litora crescunt.
 
Quis superum tanto solatus funera voto 710
 
pensavit lacrimas inopinaque gaudia maestae
 
rettulit Hypsipylae? tu gentis conditor, Euhan,
 
qui geminos iuvenes Lemni de litore vectos
 
intuleras Nemeac mirandaque fata parabas.
 
causa viae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi 715
 
praebuerant aditus, et protinus ille tyranno
 
nuntius exstinctae miserando vulnere prolis.
 
ergo adsunt comites — pro fors et caeca futuri
 
mens hominum! — regique favent; sed Lemnos ad aures
 
ut primum dictusque Thoas, per tela manusque 720

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi