Kitap 5
audet iter magnique sequens vestigia mutat
Herculis et tarda quamvis se mole ferentem
vix cursu tener aequat Hylas Lernaeaque tollens
arma sub ingenti gaudet sudare pharetra.
Ergo iterum Venus et tacitis corda aspera flammis
445
Lemniadum pertemptat Amor. tunc regia Iuno
arma habitusque virum pulchraeque insignia gentis
mentibus insinuat, certatimque ordine cunctae
hospitibus patuere fores; tunc primus in aris
ignis, et infandis venere oblivia curis;
450
tunc epulae felixque sopor noctesque quietae,
nec superum sine mente, reor, placuere fatentes.
forsitan et nostrae fatum excusabile culpae
noscere cura, duces, cineres furiasque meorum
testor: ut externas non sponte aut crimine taedas
455
attigerim — scit cura deum — etsi blandus Iason
virginibus dare vincla novis: sua iura cruentum
Phasin habent; alios, Colchi, generatis amores,
iamque exuta gelu tepuerunt sidera longis
solibus, et velox in terga revolvitur annus.
460
iam nova progenies partusque in vota soluti,
et non speratis clamatur Lemnos alumnis.
nec non ipsa tamen thalami monimenta coacti
enitor geminos, duroque sub hospite mater
nomen avi renovo; nec quae fortuna relictis
465
nosse datur, iam plena quater quinquennia pergunt,
si modo fata sinunt aluitque rogata Lycaste.
Detumuere animi-maris, et clementior Auster
vela vocat: ratis ipsa moram portusque quietos
odit et adversi tendit retinacula saxi.
470
inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason
efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis
praetervectus aquis, cui non sua pignora cordi,
non promissa fides; certe stat fama remotis
gentibus: aequorei redierunt vellera Phrixi.
475
ut stata lux pelago venturumque aethera sensit
Tiphys et occidui rubuere cubilia Phoebi,
heu iterum gemitus, iterumque novissima nox est.
vix reserata dies, et iam rate celsus Iason
ire iubet, primoque ferit dux verbere pontum.
480