Kitap 4
Martis et ensiferas inter potes ire catervas?
quamquam utinam quires 2! nuper te pallida vidi,
dum premis obnixo venabula comminus apro,
poplite succiduo resupinum ac paene ruentem,
et ni curvato torsissem spicula cornu,
325
nunc ubi bella tibi? nil te mea tela iuvabunt
nec teretes arcu-, maculis nec discolor atris
hic, cui fidis, equus: magnis conatibus instas,
vix Dryadum thalamis Erymanthiadumque furori
Nympharum mature puer. sunt omina vera:
330
mirabar, cur templa mihi tremuisse Dianae
nuper et inferior vultu dea visa, sacrisque
exuviae cecidere tholis; hoc segnior arcus
difficilesque manus et nullo in vulnere certae.
exspecta, dum maior honos, dum firmius aevum,
335
dum roseis venit umbra genis vultusque recedunt
ore mei; tunc bella tibi ferrumque, quod ardes,
ipsa dabo, et nullo matris revocabere fletu,
nunc refer arma domum! vos autem hunc ire sinetis,
Arcades, o saxis nimirum et robore nati?’
340
plura cupit; fusi circum natusque ducesque
solantur minuuntque metus, et iam horrida clangunt
signa tubae, nequit illa pio dimittere natum
complexu multumque duci commendat Adrasto.
At parte ex alia Cadmi Mavortia plebes,
345
maesta ducis furiis nec molli territa fama,
quando his vulgatum descendere viribus Argos,
tardius illa quidem regis causaque pudore,
verum bella movet, nulli destringere ferrum
impetus, aut umeros clipeo clausisse paterno
350
dulce nec alipedum iuga comere, qualia belli
gaudia; deiecti trepidas sine mente, sine ira
promisere manus; hic aegra in sorte parentem
unanimum, hic dulces primaevae coniugis annos
ingemit, et gremio miseros adcrescere natos.
355
bellator nulli caluit deus; ipsa vetusto
moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces
iam fessum senio nudant latus, et fide sacra
aequatos caelo surdum atque ignobile muros
firmat opus. tamen et Boeotis urbibus ultrix
360