Kitap 4
Aegion Arenenque, et quas Theseia Troezen
addit opes, ne rara movens inglorius iret
agmina, neu raptos patriae sentiret honores,
idem habitus, eadem arma viro. quae debitus hospes
hiberna sub nocte tulit: Teumesius implet
85
terga leo et gemino lucent hastilia ferro,
aspera volnifieo subter latus ense riget Sphinx,
iam regnum matrisque sinus fidasque sorores
spe votisque tenet, tamen et de turre suprema
attonitam totoque exstantem corpore longe
90
respicit Argian; haec mentem oculosque reducit
coniugis et dulces avertit pectore Thebas.
Ecce inter medios patriae ciet agmina gentis
fulmineus Tydeus, iam laetus et integer artus,
ut primae strepuere tubae: ceu lubricus alta
95
anguis humo verni blanda ad spiramina solis
erigitur liber senio et squalentibus annis
exutus laetisque minax interviret herbis:
a miser! agrestum si quis per gramen hianti:
obvius et primo fraudaverit ora veneno.
100
huic quoque praesentes Aetolis urbibus adfert
belli fama viros: sensit scopulosa Pylene
fletaque cognatis avibus Meleagria Pleuron
et praeceps Calydon, et quae Iove provocat Iden
Olenos, Ioniis et fluctibus hospita portu
105
Chalcis et Herculea turpatus gymnade vultus
amnis; adhuc imis vix truncam adtollere frontem
ausus aquis glaucoque caput submersus in antro
maeret, anhelantes aegrescunt pulvere ripae,
omnibus aeratae propugnant pectora crates,
110
pilaque saeva manu, patrius stat casside Mavors,
undique magnanimum pubes delecta coronant
Oeniden. hilarem bello notisque decorum
vulneribus; non ille minis Polynicis et ira
inferior, dubiumque adeo, cui bella gerantur.
115
Maior at inde novis it Doricus ordo sub armis,
qui ripas, Lyrcie, tuas. tua litora multo
vomere suspendunt, fluviorum ductor Achivum,
Inache—Persea neque enim violentior exit
amnis humo, cum Taurum aut Pleiadas hausit aquosas
120