Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 4

 
terrigenae; fugit incepto tremibundus ab arvo
 
agricola insanique domum rediere iuvene!.
 
Hic senior vates—Stygiis adcommoda quippe
 
terra sacris, vivoque placent sola pinguia tabo—
 
velleris obscuri pecudes armentaque sisti 445
 
atra monet, quaecumque gregum pulcherrima cervix
 
ducitur; ingemuit Dirce maestusque Cithaeron,
 
et nova clamosae stupuere silentia valles,
 
tum fera caeruleis intexit cornua sertis
 
ipse manu tractans, notaeque in limite silvae 450
 
principio largos noviens tellure cavata
 
inclinat Bacchi latices et munera verni
 
lactis et Actaeos imbres suadumque cruorem
 
manibus; adgeritur, quantum bibit arida tellus,
 
trunca dehinc nemora advolvunt, maestusque sacerdos 455
 
tris Hecatae totidemque satis Acheronte nefasto
 
virginibus iubet esse focos; tibi, rector Averni,
 
quamquam infossus humo superat tamen agger in auras
 
pineus; hunc iuxta cumulo minor ara profundae
 
erigitur Cereri; frontes atque omne cupressus 460
 
intexit plorata latus, iamque ardua ferro
 
signati capita et frugum libamine puro
 
in vulnus cecidere greges; tunc innuba Manto
 
exceptum pateris praelibat sanguen, et omnes
 
ter circum acta pyras sancti de more parentis 465
 
semineces fibras et adhuc spirantia reddit
 
viscera, nec rapidas cunctatur frondibus atris
 
subiectare faces, atque ipse sonantia flammis
 
virgulta et tristes crepuisse ut sensit acervos
 
Tiresias—illi nam plurimus ardor anhelat 470
 
ante genas impletque cavos vapor igneus orbes,—
 
exclamat—tremuere rogi et vox terruit ignem:—
 
‘Tartareae sedes et formidabile regnum
 
Mortis inexpletae, tuque, o saevissime fratrum,
 
cui servire dati manes aeternaque sontum 475
 
supplicia atque imi famulatur regia mundi,
 
solvite pulsanti loca muta et inane severae
 
Persephones vulgusque cava sub nocte repostum
 
elicite. et plena redeat Styga portitor alno.
 
ferte simul gressus, nec simplex manibus esto 480

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi