Kitap 3
At non Aoniae moderator perfidus aulae
nocte sub ancipiti, quamvis umentibus astris
longus ad auroram superet labor, otia somni
accipit: invigilant animo sedensque parati
supplicium exercent curae; tum plurima versat
5
pessimum in dubiis augur timor. " ei mihi " clamat,
unde morae?—nam prona ratus facilemque tot armis
Tydea, nec numero virtutem animumque rependit—
‘num regio diversa viae? num missus ab Argis
subsidio globus? an sceleris data fama per urbes
10
finitimas? paucosne, pater Gradive, manuve
legimus indecores? at enim fortissimus illic
et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi
Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos,
nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis
15
aere gerens solidoque satos adamante lacertos
venerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno,
si conserta manus.’ vario sic turbidus aestu
angitur ac sese culpat super omnia, qui non
orantem in mediis legatum coetibus ense
20
perculerit foedasque palam satiaverit iras.
iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille
fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno—
nec rudis undarum, portus sed linquere amicos
purior Olenii frustra gradus impulit astri—,
25
cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi
claustra tonant multusque polos inclinat Orion,
ipse quidem malit terras pugnatque reverti,
fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta
ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
30
talis Agenoreus ductor caeloque morantem
Luciferum et seros maerentibus increpat ortus.
Ecce sub occiduas versae iam Noctis habenas
astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys
impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto,
35
ima flagellatis, signum lugubre malorum,
ponderibus trepidavit humus, motusque Cithaeron
antiquas dedit ire nives: tunc visa levari
culmina septenaeque iugo concurrere portae,
et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo
40