Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 2

 
rupibus evellit; dein toto sanguine nixus
 
sustinet, immanem quaerens librare ruinam,
 
qualis in adversos Lapithas erexit inanem
 
magnanimus cratera Pholus. stupet obvia leto
 
turba superstantem atque emissi turbine montis 565
 
obruitur; simul ora virum, simul arma manusque
 
fractaque commixto sederunt pectora ferro,
 
quattuor hic adeo disiecti mole sub una
 
congemuere, fuga tremefactum protinus agmen
 
excutitur coeptis, neque enim temnenda iacebant 570
 
funera: fulmineus Dorylas, quem regibus ardens
 
aequabat virtus, Martisque e semine Theron
 
terrigenas confisus avos, nec vertere cuiquam
 
frena secundus Halys, sed tune pedes occubat arvis,
 
Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo, 575
 
Bacche, genus, quorum ut subitis exterrita fatis
 
agmina turbatam vidit laxare catervam,
 
quae duo sola manu gestans adelinia monti
 
fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit,
 
mox in plana libens, nudo ne in pectore tela 580
 
inciderent, saltu praeceps defertur et orbem,
 
quem procul oppresso vidit Therone volutum,
 
corripuit, tergoque et vertice tegmina nota
 
saeptus et hostili propugnans pectora parma
 
constitit, inde iterum densi glomerantur in unum 585
 
Ogygidae firmantque gradum; trahit ocius ensem
 
Bistonium Tydeus, Mavortia munera magni
 
Oeneos, et partes pariter divisus in omnes
 
hos obit atque illos ferroque micantia tela
 
decutit; impediant numero seque ipsa vicissim . 590
 
arma premunt, nec vis conatibus ulla, sed ipsae
 
in socios errare manus et corpora turba
 
involvi prolapsa sua; manet ille ruentes
 
angustus telis et inexpugnabilis obstat,
 
non aliter—Getieae si fas est credere Phlegrae— 595
 
armatum immensus Briarcus stetit aethera contra,
 
hinc Phoebi pharetras, hinc torvae Pallados anguis,
 
inde Pelethroniam praefixa cuspide pinum
 
Martis, at hinc lasso mutata Pyracmone temnens
 
fulmina, cum toto nequiquam obsessus Olympo 600

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi