Kitap 12
limes, et errantem comitis solacia flammae
destituunt gelidaequa facem vicere tenebrae!
iamque supinantur fessis lateque fatiscunt
Penthei devexa iugi, cum pectore anhelo
iam prope deficiens sic incipit orsa Menoetes:
245
‘haud procul, exacti si spes non blanda laboris,
Ogygias, Argia, domos et egena sepulcri
busta iacere reor; grave comminus aestuat aer
sordidus, et magnae redeunt per inane volucres,
haec illa est crudelis humus, nec moenia longe.
250
cernis, ut ingentes murorum porrigat umbras
campus, et e speculis moriens intermicet ignis?
moenia sunt iuxta; modo nox magis ipsa tacebat,
solaque nigrantes laxabant astra tenebras.’
horruit Argia, dextramque ad moenia tendens:
255
‘urbs optata prius, nunc tecta hostilia Thebae,
et tamen, inlaesas si reddis coniugis umbras,
sic quoque dulce solum, cernis, quo praedita cultu,
qua stipata manu, iuxta tua limina primum
Oedipodis magni venio nurus? improba non sunt
260
vota: rogos hospes planctumque et funera posco,
illum, oro, extorrem regni belloque fugatum,
illum, quem solio non es dignata paterno,
redde mihi! tuque, oro, veni, si manibus ulla
effigies errantque animae post membra solutae,
265
tu mihi pande vias, tuaque ipse ad funera deduc,
si merui!’ dixit, tectumque adgressa propinquae
pastorale casae reficit spiramina fessi
ignis, et horrendos inrumpit turbida campos,
qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis
270
orba Ceres magnae variabat imagine flammae
Ausonium Siculumque latus, vestigia nigri
raptoris vastosque legens in pulvere sulcos;
illius insanis ululatibus ipse remugit
Enceladus ruptoque vias inluminat igni:
275
Persephonen amnes silvae freta nubila clamant,
Persephonen tantum Stygii tacet aula mariti.
Admonet adtonitam fidus meminisse Creontis
altor et occulto submittere lampada furto,
regina Argolicas modo formidata per urbes,
280