Kitap 12
nomina, quod superest, vacuis datis orba sepulcris
absentesque animas ad inania busta vocatis?
aut vos Cecropiam — prope namque et Thesea fama est
Thermodontiaco laetum remeare triumpho —
imploratis opem? bello cogendus et armis
165
in mores hominemque Creon.’ sic fatus, at illis
horruerunt lacrimae, stupuitque immanis eundi
impetus, atque uno voltus pallore gelati.
non secus adflavit molles si quando iuvencas
tigridis Hyrcanae ieiunum murmur, et ipse
170
auditu turbatus ager, timor omnibus ingens,
quae placeat, quos illa fames escendat in armos.
Continuo discors vario sententia motu
scinditur: his Thebas tumidumque ambire Creonta,
his placet Actaeae si quid clementia gentis
175
adnuat; extremum curarum ac turpe reverti,
hic non femineae subitum virtutis amorem
colligit Argia, sexuque immane relicto
tractat opus: placet — egregii spes dura pericli! —
comminus infandi leges accedere regni,
180
quo Rhodopes non ulla nurus nec alumna nivosi
Phasidis innuptis vallata cohortibus iret.
tunc movet arte dolum, quo semet ab agmine fido
degreget, immitesque deos regemque cruentum
contemptrix animae et magno temeraria luctu
185
provocet; hortantur pietas ignesque pudici.
ipse etiam ante oculos omni manifestus in actu,
nunc hospes miserae, primas nunc sponsus ad aras,
nunc mitis coniunx, nunc iam sub casside torva
maestus in amplexu multumque a limine summo
190
respiciens: sed nulla animo versatur imago
crebrior, Aonii quam quae de sanguine campi
nuda venit poscitque rogos. his anxia mentem
aegrescit furiis et. qui castissimus ardor,
funus amat: tunc ad comites conversa Pelasgas:
195
vos, ait, ‘Actaeas acies Marathoniaque arma
dicite, adspiretque pio Fortuna labori:
me sinite Ogygias, tantae quae sola ruinae
causa fui, penetrare domos et fulmina regni
prima pati; nec surda ferae pulsabimus urbis
200