Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 12

 
largiar exsequias? nec si fatale potestas
 
Argos et impulsas cineri miscere Mycenas,
 
meque super, cui vita — nefas! — et sanguine nati
 
partus honos, eademne dies, eadem impia bella
 
te, puer, et diros misere in Tartara fratres? 85
 
et nunc Oedipodi par est fortuna doloris
 
ac mihi? quam similes gemimus, bone Iuppiter, umbras!
 
accipe, nate, tui nova libamenta triumphi,
 
accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae
 
vincula, quae patri minimum laetanda dedisti. 90
 
regem te, regem tristes Eteocleos umbrae
 
aspiciant.’ simul haec dicens crinemque manumque
 
destruit, accensaque iterat violentius ira:
 
‘ saevum agedum immitemque vocent, si funera Lernae
 
tecum ardere veto; longos utinam addere sensus 95
 
corporibus caeloque animas Ereboque nocentes
 
pellere fas, ipsumque feras, ipsum unca volucrum
 
ora sequi atque artus regum monstrare nefandos!
 
ei mihi, quod positos humus alma diesque resolvet.
 
quare iterum repetens iterumque edico: suprema 100
 
ne quis ope et flammis ausit iuvisse Pelasgos;
 
aut nece facta luet numeroque explebit adempta
 
corpora; per superos magnumque Menoecea iuro.’
 
dixit, et abreptum comites in tecta ferebant.
 
Flebilis interea vacuis comitatus ab Argis — 105
 
fama trahit miseras — orbae viduaeque ruebant
 
Inachides ceu capta manus; sua volnera cuique,
 
par habitus cunctis, deiecti in pectora crines
 
accinctique sinus; manant lacera ora cruentis
 
unguibus, et molles planctu crevere lacerti. 110
 
prima per attonitas nigrae regina catervae,
 
tristibus inlabens familiis iterumque resurgens,
 
quaerit inops Argia vias; non regia cordi,
 
non pater: una fides, unum Polynicis amati
 
nomen in ore sedet; Dircen infaustaque Cadmi 115
 
moenia posthabitis velit incoluisse Mycenis.
 
proxima Lernaeo Calydonidas agmine mixtas
 
Tydeos exsequiis trahit haud cessura sorori
 
Deipyle; scelus illa quidem morsusque profanos
 
audierat miseranda viri, sed cuncta iacenti 120

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi