Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 12

 
laetifici plausus missusque ad sidera vulgi
 
clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis,
 
ante ducem spolia et, duri Mavortis imago,
 
virginei currus cumulataque fercula cristis
 
et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, 525
 
quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae,
 
corytique leves portantur et ignea gemmis
 
cingula et informes dominarum sanguine peltae.
 
ipsae autem nondum trepidae sexumve fatentur,
 
nec vulgare gemunt aspernanturque precari, 530
 
et tantum innuptae quaerunt delubra Minervae,
 
primus amor niveis victorem cernere vectum
 
quadriiugis; nec non populos in semet agebat
 
Hippolyte, iam blanda genas patiensque mariti
 
foederis, hanc patriae ritus fregisse severos 535
 
Atthides oblique secum mirantur operto
 
murmure, quod nitidi crines, quod pectora palla
 
tota latent, magnis quod barbara semet Athenis
 
misceat atque hosti veniat paritura marito.
 
Paulum et ab insessis maestae Pelopeides aris 540
 
promovere gradum seriemque et dona triumphi
 
mirantur, victique animo rediere mariti,
 
atque ubi tardavit currus et ab axe superbo
 
explorat causas victor poscitque benigna
 
aure preces, ausa ante alias Capaneia coniunx: 545
 
‘belliger Aegide, subitae cui maxima laudis
 
semina de nostris aperit Fortuna ruinis,
 
non externa genus, dirae nec conscia noxae
 
turba sumus: domus Argos erat regesque mariti,
 
non utinam et fortes! quid enim septena movere 550
 
castra et Agenoreos opus emendare penates?
 
nec querimur caesos: haec bellica iura vicesque
 
armorum; sed non Siculis exorta sub antris
 
monstra nec Ossaei bello cecidere bimembres.
 
mitto genus clarosque patres: hominum, inclyte Theseu, 555
 
sanguis erant, homines, eademque in sidera, eosdem
 
sortitus animarum alimentaque vestra creati,
 
quos vetat igne Creon Stygiaeque a limine portae,
 
ceu sator Eumenidum aut Lethaei portitor amnis,
 
submovet ac dubio caelique Erebique sub axe 560

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi