Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 12

 
Urbe fuit media nulli concessa potentum
 
ara deum; mitis posuit Clementia sedem,
 
et miseri fecere sacram; sine supplice numquam
 
illa novo, nulla damnavit vota repulsa,
 
auditi quicumque rogant, noctesque diesque 485
 
ire datum et solis numen placare querellis,
 
parca superstitio: non turea flamma, nec altus
 
accipitur sanguis: lacrimis altaria sudant,
 
maestarumque super libamina secta comarum
 
pendent et vestes mutata sorte relictae. 490
 
mite nemus circa, cultuque insigne verendo
 
vittatae laurus et supplicis arbor olivae.
 
nulla autem effigies, nulli commissa metallo
 
forma dei, mentes habitare et pectora gaudet,
 
semper habet trepidos, semper locus horret egenis 495
 
coetibus, ignotae tantum felicibus arae.
 
fama est, defensos acie post busta paterni
 
numinis Herculeos sedem fundasse nepotes,
 
fama minor factis: ipsos nam credere dignum
 
caelicolas, tellus quibus hospita semper Athenae, 500
 
ceu leges hominemque novum ritusque sacrorum
 
seminaque in vacuas hinc descendentia terras,
 
sic sacrasse loco commune animantibus aegris
 
confugium, unde procul starent iraeque minaeque
 
regnaque, et a iustis Fortuna recederet aris. 505
 
iam tunc innumerae norant altaria gentes:
 
huc victi bellis patriaque a sede fugati,
 
regnorumque inopes scelerumque errore nocentes
 
conveniunt pacemque rogant; mox hospita sedes
 
vicit et Oedipodae Furias et funus Olynthi 510
 
texit et a misero matrem submovit Oreste.
 
huc volgo monstrante locum manus anxia Lernae
 
deveniunt, cedunt miserorum turba priorum,
 
vix ibi, sedatis requierunt pectora curis:
 
ceu patrio super alta grues Aquilone fugatae 515
 
cum videre Pharon; tunc aethera latius implent,
 
tunc hilari clangore sonant; iuvat orbe sereno
 
contempsisse nives et frigora solvere Nilo.
 
Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis
 
proelia laurigero subeuntem Thesea curru 520

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi