Kitap 12
concurratque tamen? vivunt odia improba, vivunt,
nil actum bello; miseri, sic, dum arma movetis,
vicit nempe Creon! nusquam iam regna, quis ardor?
cui furitis? sedate minas; tuque exsul ubique
semper inops aequi, iam cede: hoc nupta precatur,
445
hoc soror, aut saevos mediae veniemus in ignes.’
Vix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta
impulit adiuvitque rogi discordis hiatus,
et vigilum turbata quies, quibus ipse malorum
Angebat simulacra sopor: ruit dicet, omnem
450
prospectum lustrans armata indagine miles,
illos instantes senior timet unus; at ipsae
ante rogum saevique palam sprevisse Creontis
imperia et furtum claro plangore fatentur
securae, quippe omne vident duxisse cadaver.
455
ambitur saeva de morte animosaque leti
spes furit: haec fratris rapuisse, haec coniugis artus
contendunt vicibusque probant: ego corpus, ego ignes,
me pietas, me duxit amor. deposcere saeva
supplicia et dextras iuvat insertare catenis.
460
nusquam illa alternis modo quae reverentia verbis,
iram odiumque putes; tantus discordat utrimque
clamor, et ad regem, qui deprendere, trahuntur.
At procul Actaeis dextra iam Pallade muris
Iuno Phoroneas inducit praevia matres
465
attonitas, non ipsa minus, coetumque gementem
conciliat populis et Actibus addit honorem.
ipsa manu ramosque oleae vittasque precantes
tradit, et obtenta submittere lumina palla
et praeferre docet vacuas sine manibus urnas.
470
omnis Erechtheis effusa penatibus aetas
tecta viasque replent: unde hoc examen et una
tot miserae? necdum causas novere malorum,
iamque gemunt. dea conciliis se miscet utrisque
cuncta docens, qua gente satae, quae funera plangant
475
quidve petant; variis nec non adfatibus ipsae
Ogygias leges immansuetumque Creonta
multum et ubique fremunt. Geticae non plura queruntur
hospitibus tectis trunco sermone volucres,
cum duplices thalamos et iniquum Terea clamant.
480