Kitap 12
ense salutatam et nutantis vertice coni:
nos procul, extremas sed quis deus egit in iras?
nil vestrae valuere preces? tibine iste negavit
oranti?’ causas ac tristia reddere fata
coeperat Antigone; fidus comes admonet ambas:
405
‘heia agite inceptum potius! iam sidera pallent
vicino turbata die, perferte laborem,
tempus erit lacrimis, accenso flebitis igne.’
Haud procul Ismeni monstrabant murmura ripas,
qua turbatus adhuc et sanguine decolor ibat.
410
huc laceros artus socio conamine portant
invalidae, iungitque comes non fortior ulnas.
sic Hyperionium tepido Phaethonta sorores
fumantem lavere Pado; vixdum ille sepulcro
conditus, et flentes stabant ad flumina silvae.
415
ut sanies purgata vado membrisque reversus
mortis honos, ignem miserae post ultima quaerunt
oscula; sed gelidae circum exanimesque favillae
putribus in foveis, atque omnia busta quiescunt.
stabat adhuc seu forte rogus, seu numine divum,
420
cui torrere datum saevos Eteocleos artus,
sive locum monstris iterum Fortuna parabat,
seu dissensuros servaverat Eumenis ignes,
hic tenuem nigris etiamnum advivere lucem
roboribus pariter cupidae videre, simulque
425
flebile gavisae; nec adhuc, quae busta, repertum,
sed placidus quemcumque rogant mitisque supremi
admittat cineris consortem et misceat umbras.
Ecce iterum fratres: primos ut contigit artus
ignis edax, tremuere rogi et novus advena busto
430
pellitur; exundant diviso vertice flammae
alternosque apices abrupta luce coruscant.
pallidus Eumenidum veluti commiserit ignes
Orcus, uterque minax globus et conatur uterque
longius; ipsae etiam commoto pondere paulum
435
secessere trabes, conclamat territa virgo:
‘occidimus, functasque manu stimulavimus iras.
frater erat: quis enim accessus ferus hospitis umbrae
pelleret? en clipei fragmen semiustaque nosco
cingula, frater erat! cernisne, ut flamma recedat
440