Kitap 12
cui vacat, et carae gemitus compescit alumnae,
cum tamen erectas extremus virginis aures
accessit sonus, utque atra sub veste comisque
squalentem et crasso foedatam sanguine vultus
astrorum radiis et utraque a lampade vidit:
365
cuius, ait, ‘manes, aut quae temeraria quaeris
nocte mea?’ nihil illa diu, sed in ora mariti
deicit inque suos pariter velamina vultus,
capta metu subito paulumque oblita doloris,
hoc magis increpitans suspecta silentia perstat
370
Antigone, comitemque premens ipsamque; sed ambo
deficiunt fixique silent, tandem ora retexit
Argia, corpusque tamen complexa profatur:
‘si quid in hoc veteri bellorum sanguine mecum
quaesitura venis, si tu quoque dura Creontis
375
iussa times, possum tibi me confisa fateri,
si misera es — certe lacrimas lamentaque cerno — ,
iunge, age, iunge fidem: proles ego regia Adrasti —
ei mihi! num quis adest? — cari Polynicis ad ignes,
etsi regna vetant — .’ stupuit Cadmeia virgo
380
intremuitque simul, dicentemque occupat ultro:
‘mene igitur sociam — pro fors ignara! — malorum,
mene times? mea membra tenes, mea funera plangis.
cedo, tene, pudet heu! pietas ignava sororis!
haec prior — !’ hic pariter lapsae iunctoque per ipsum
385
amplexu miscent avidae lacrimasque comasque,
partitaeque artus redeunt alterna gementes
ad vultum et cara vicibus cervice fruuntur.
dumque modo haec fratrem memorat, nunc illa maritum,
mutuaque exorsae Thebas Argosque renarrant,
390
longius Argia miseros reminiscitur actus:
‘per tibi furtivi sacrum commune doloris,
per socios manes et conscia sidera iuro:
non hic amissos, quamquam vagus exsul, honores,
non gentile solum, carae non pectora matris,
395
te cupiit unam noctesque diesque locutus
Antigonen; ego cura minor facilisque relinqui.
tu tamen ex celsa sublimem forsitan arce
ante nefas Grais dantem vexilla maniplis
vidisti, teque ille acie respexit ab ipsa
400