Kitap 11
non comites, non ferre piae vestigia natae
aeque valent: tantum miserae dolor ultimus addit
robur, et exsangues crudescunt luctibus anni.
iamque decus galeae, iam spicula saeva ligabat
ductor et ad lituos hilarem intrepidumque tubarum
325
prospiciebat equum, subito cum apparuit ingens
mater, et ipse metu famulumque expalluit omnis
coetus, et oblatam retro dedit armiger hastam.
‘quis furor? unde iterum regni integrata resurgit
Eumenis? ipsi etiam post omnia, comminus ipsi
330
stabitis? usque adeo geminas duxisse cohortes
et facinus mandasse parum est? quo deinde redibit
victor? in hosne sinus? o diri coniugis olim
felices tenebrae! datis, improba lumina, poenas,
haec spectanda dies? quo, saeve, minantia flectis
335
ora? quid alternus voltus pallorque ruborque
mutat, et obnixi frangunt mala murmura dentes?
me miseram, vinces! prius haec tamen arma necesse est
experiare domi: stabo ipso in limine portae
auspicium infelix scelerumque immanis imago.
340
haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande,
ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus,
parce: quid oppositam capulo parmaque repellis?
non ego te contra Stygiis feralia sanxi
vota deis, caeco nec Erinyas ore rogavi.
345
exaudi miseram: genetrix te, saeve, precatur,
non pater; adde moram sceleri et metire, quod audes,
sed pulsat muros germanus et impia contra
bella ciet. non mater enim, non obstat eunti
ulla soror; te cuncta rogant, hic plangimus omnes,
350
ast ibi vix unus pugnas dissuadet Adrastus,
aut fortasse iubet: tu limina avita deosque
linquis et a nostris in fratrem amplexibus exis?’
At parte ex alia taeitos obstante tumultu
Antigone furata gradus — nee easta retardat
355
virginitas — volat Ogygii fastigia muri
exsuperare furens; senior comes haeret eunti
Actor, et hic summas non duraturus ad arces,
utque procul visis paulum dubitavit in armis,
adgnovitque — nefas! — iaculis et voce superba
360