Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 11

 
finitimusque Dryas, ubi Phocidos arma sonorae
 
Euboicique duces? illos tamen aequa duelli
 
fors tulit ad manes: at tu, pudet! hostia regni,
 
hostia, nate, iaces, ceu mutus et e grege sanguis,
 
ei mihi! primitiis ararum et rite nefasto 285
 
libatus iussusque mori: et cunctabitur ultra
 
iste nec adverso nunc saltem Marte vocatus
 
stabit? an in pugnas alium iubet ire profanus
 
Tiresias iterumque meos oracula nectit
 
in gemitus? quid enim misero super unicus Haemon? 290
 
ille iube subeat, tuque hinc spectator ab alta
 
turre sede! quid saeva fremis famulamque cohortem
 
respectas? hi te ire volunt, hi pendere poenas;
 
ipsa etiam genetrix ipsaeque odere sorores.
 
in te ardens frater ferrum mortemque minatur 295
 
saevaque portarum convenit claustra, nec audis
 
1?’ Sic pater infrendens, miseraque exaestuat ira.
 
ille sub haec non fallis, ait, ‘nec te inclyta nati
 
fata movent: canere illa patrem et iactare decebat,
 
sed spes sub lacrimis, spes atque occulta cupido 300
 
his latet: insano praetendis funera voto,
 
meque premis frustra vacuae ceu proximus aulae,
 
non ita Sidoniam Fortuna reliquerit urbem,
 
in te ut sceptra cadant, tanto indignissime nato.
 
nec mihi difficilis praesens vindicta; sed arma, 305
 
arma prius, famuli! coeant in proelia fratres,
 
vult gemitus lenire Creon: lucrare furorem;
 
victori mihi cuncta lues.’ sic iurgia paulum
 
distulit atque ensem, quem iam dabat ira, repressit.
 
ictus ut incerto pastoris vulnere serpens 310
 
erigitur gyro longumque e corpore toto
 
virus in ora legit; paulum si devius hostis
 
torsit iter, cecidere minae tumefactaque frustra
 
colla sedent, irasque sui bibit ipse veneni.
 
At genetrix primam funestae sortis ut amens 315
 
expavit famam — nec tarde credidit — ibat
 
scissa comam voltusque et pectore nuda cruento,
 
non sexus decorisve memor: Pentheia qualis
 
mater ad insani scandebat culmina montis,
 
promissum saevo caput adlatura Lyaeo. 320

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi