Kitap 11
subfundi maculis, torvo sic incohat ore:
‘vidimus armiferos, quo fas erat usque, furores,
caelicolae, licitasque acies, etsi impia bella
unus init aususque mea procumbere dextra,
nunc par infandum miserisque incognita terris
125
pugna subest: auferte oculos! absentibus ausint
ista deis lateantque Iovem; sat funera mensae
Tantaleae et sontes vidisse Lycaonis aras
et festina polo ducentes astra Mycenas.
nunc etiam turbanda dies: mala nubila, tellus,
130
accipe, secedantque poli: stat parcere mundo
caelitibusque meis; saltem ne virginis almae
sidera, Ledaei videant neu talia fratres.’
sic pater omnipotens, visusque nocentibus arvis
abstulit, et dulci terrae caruere sereno.
135
Iamque per Argolicas Erebo sata virgo cohortis
vestigat Polynicis iter portisque sub ipsis
invenit, incertum leto tot iniqua fugane
exeat, et dubios turbarant omina sensus:
viderat, obseura vallum dum nocte pererrat
140
aeger consilii curisque novissima volvens,
coniugis Argiae laceram cum lampade maesta
effigiem — sunt monstra deum, sic ire parabat,
has latura viro taedas erat! — : ergo roganti,
quae via quisve dolor, cur maesta insignia, tantum
145
fleverat atque manu tacitos averterat ignes,
scit mentem vidisse nefas; etenim unde Mycenis
adforet et vallum coniunx inopina subiret?
sed fati monitus vicinaque funera sentit,
ac sentire timet, eum vero Acherontis aperti
150
Dira ter admoto tetigit thoraca flagello,
ardet inops animi, nee tam considere regno,
quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratris
exspirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:
‘sera quidem, extremus socium gentisque superstes
155
Argolicae, consulta, pater, iam rebus in artis
adgredior; tunc tempus erat, cum sanguis Achivum
integer, ire ultro propriamque capessere pugnam,
non plebis Danaae florem regumque verendas
obiectare animas, ut lamentabile tantis
160