Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 11

 
macte, potes digne Thebarum sceptra tueri.
 
haec tua prima dies, sed cur nova contrariis amens
 
iura? quid anguste tantos metiris honores?
 
exsilium intendis. timida inclementia regum
 
ista! feros avidus quin protinus imbuis enses? 685
 
crede, licet, veniat cupidus parere satelles
 
intrepidusque secet non evitantia colla.
 
incipe! an exspectas, ut pronus supplice dextra
 
sternar et immitis domini vestigia quaeram?
 
finge autem temptare, sines? mihine ulla minaris 690
 
supplicia, aut ullos reris superesse timores?
 
linquere tecta iubes? caelum terramque reliqui
 
sponte, atque ultricem crudelis in ora retorsi
 
non ullo cogente manum: quid tale iubere,
 
rex inimice, potes? fugio excedoque nefandis 695
 
sedibus; an refert, quo funera longa measque
 
transportem tenebras? ne non gens cuncta precanti
 
concedat, patriae quantum miser incubo terrae?
 
sed dulces Thebae, nimirum hic clarior ortus,
 
et meliora meos permulcent sidera voltus, 700
 
hic genetrix natique, habeas Thebana regasque
 
moenia, quo Cadmus, quo Laius omine rexit
 
quoque ego; sic thalamos, sic pignora fida capessas,
 
nec tibi sit virtus fortunam evadere dextra,
 
sed lucem deprensus ames. satis omina sanxi, 705
 
duc, age, nata procul, quid te autem luctibus addo?
 
da, rex magne, ducem.’ timuit miseranda relinqui
 
Antigone mutatque preces: ‘felicia per te
 
regna, verende Creon, sanctasque Menoeceos umbras:
 
da veniam adflicto dictisque ignosce superbis. 710
 
hunc morem fandi longae fecere querellae;
 
nec soli ferus iste tibi: sic fata deosque
 
adloquitur, durus luctu, facilisque nec ipsi
 
saepe mihi; pridem indomito sub pectore vivit
 
libertas misera et saevae spes aspera mortis. 715
 
et nunc ecce tuas inritat callidus iras
 
suppliciumque cupit; sed tu maioribus, oro,
 
imperii potiare bonis, altusque iacentes
 
praetereas, et magna ducum vereare priorum
 
funera, et hic quondam solio sublimis et armis 720

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi