Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 10

 
accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis
 
Inachius vates iugulum fodit, expulit ingens
 
vina cruor fractumque perit in sanguine murmur.
 
fors illi praesaga quies, nigrasque gravatus
 
per somnum Thebas et Thiodamanta videbat. 325
 
Quarta soporiferae superabant tempora nocti,
 
cum vacuae nubes et honor non omnibus astris,
 
adflatusque fugit curru maiore Bootes,
 
iamque ipsum defecit opus, cum providus Actor
 
Thiodamanta vocat: ‘satis haec inopina Pelasgis 330
 
gaudia: vix ullos tanto reor agmine saevam
 
effugisse necem, ni quos deformis in alto
 
sanguine degeneres occultat vita; secundis
 
pone modum: sunt et diris sua numina Thebis.
 
forsitan et nobis modo quae favere, recedunt.’ 335
 
paruit, et madidas tollens ad sidera palmas:
 
‘Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis
 
nondum ablutus aquis — tibi enim haec ego sacra litavi —
 
trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos,
 
si non dedecui tua iussa tulique prementem, 340
 
saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem,
 
nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum:
 
at patrias si quando domos optataque, Paean,
 
templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis
 
postibus et totidem voti memor exige tauros.’ 345
 
dixerat, et laetis socios revocabat ab armis.
 
venerat hos inter fato Calydonius Hopleus
 
Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo,
 
regum ambo comites, quorum post funera maesti
 
vitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus: 350
 
‘nullane post manes regis tibi cura perempti,
 
clare Dyma, teneant quem iam fortasse volucres
 
Thebanique canes? patriae quid deinde feretis,
 
Arcades? en reduces contra venit aspera mater:
 
funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeus 355
 
saevit inops tumuli, quamvis patientior artus
 
ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis,
 
ire tamen saevumque libet nullo ordine passim
 
scrutari campum, mediasve inrumpere Thebas,’
 
excipit orsa Dymas; ‘per ego haec vaga sidera iuro, 360

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi