Kitap 10
nec tarde paremus,’ ait; iamiamque recedens
instantem vallo Pylium tamen Agrea fixit,
armigeri fessum excipiunt; tum vulgus euntem
auctorem pacis servatoremque deumque
conclamat gaudens atque ignibus implet honestis,
685
iamque iter ad muros cursu festinus anhelo
obtinet et miseros gaudet vitasse parentes,
eum genitor — steteruntque ambo et vox haesit utrique,
deiectaeque genae, tandem pater ante profatus:
‘quis novus inceptis rapuit te casus ab armis?
690
quae bello graviora paras? dic, nate, precanti,
cur tibi torva acies? cur hic truculentus in ore
pallor, et ad patrios non stant tua lumina voltus?
audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque,
nate, meosque annos miseraeque per ubera matris,
695
ne vati, ne crede, puer! superine profanum
dignantur stimulare senem, cui vultus inanis
exstinctique orbes et poena simillima diro
Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa
rex agit, extrema est cui nostra in sorte timori
700
nobilitas tuaque ante duces notissima virtus?
illius haec forsan, remur quae verba deorum;
ille monet! ne frena animo permitte calenti,
da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat
impetus; hoc, oro, munus concede parenti.
705
sic tua maturis signentur tempora canis,
et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem
pervenias: ne perge meos orbare penates,
externi te nempe patres alienaque tangunt
pignora? si pudor est,primum miserere tuorum.
710
haec pietas, hic verus honos; ibi gloria tantum
ventosumque decus titulique in morte latentes,
nec timidus te flecto parens: i, proelia misce,
i Danaas acies mediosque per obvius enses;
non teneo: liceat misero tremibunda lavare
715
vulnera et undantem lacrimis siccare cruorem,
teque iterum saevis iterumque remittere bellis,
hoc malunt Thebae.’ sic colla manusque tenebat
implicitus; sed nee lacrimae nec verba movebant
dis votum iuvenem; quin et monstrantibus illis
720