Kitap 10
Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas.
hortatur Capaneus: ‘satis occultata, Pelasgi,
delituit virtus: nunc, nunc mihi vincere pulchrum
teste die; mecum clamore et pulvere aperto
ite palam, iuvenes: sunt et mihi provida dextrae
485
omina et horrendi stricto mucrone furores.’
sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus
Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur,
iamque premunt muros — et adhuc nova funera narrat
Amphion — miseramque intrarant protinus urbem,
490
ni Megareus specula citus exclamasset ab alta:
claude, vigil,subeunt hostes,claude undique portas!
Est ubi dat vires nimius timor: ocius omnis
porta coit; solas dum tardius artat Echion
Ogygias, audax animis Spartana iuventus
495
inrupit, caesique ruunt in limine primo
incola Taygeti Panopeus rigidique natator
Oebalus Eurotae; tuque, o spectate palaestris
omnibus et nuper Nemeaeo in pulvere felix,
Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat
500
Tyndarides, nitidi moriens convexa magistri
respicis: averso pariter deus occidit astro,
te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae
virginis et falso gurges cantatus olori
flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis,
505
et quae te leges praeceptaque fortia belli
erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
talis Echionio Mavors in limine saevit.
Tandem umeris obnixus Acron et pectore toto
pronus Ialmenides aeratae robora portae
510
torserunt: quanta pariter cervice gementes
profringunt inarata diu Pangaea iuvenci.
par operis iactura lucro, quippe hoste retento
exclusere suos; cadit intra moenia Graius
Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas
515
fundentisque preces penitus cervice remissa
verba solo voltusque cadunt, colloque decorus
torques in hostiles cecidit per vulnus harenas.
solvitur interea vallum, primaeque recusant
stare morae; iam se peditum iunxere catervae
520