Kitap 10
Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta,
imperiis properata Iovis; nec castra Pelasgum
aut Tyrias miseratus opes, sed triste, tot extra
agmina et immeritas ferro decrescere gentes,
panditur immenso deformis sanguine campus:
5
illic arma et equos, ibant quibus ante superbi,
funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.
tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras
secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma
angustae populis, latae cepere reversos.
10
par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis
quattuor errantes Danaum sine praeside turmae:
ceu mare per tumidum viduae moderantibus alni,
quas deus et casus tempestatesque gubernant.
inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro
15
hostilem servare fugam, ne forte Mycenas
contenti rediisse petant: dat tessera signum
excubiis, positaeque vices; dux noctis opertae
sorte Meges ultroque Lycus, iamque ordine iusso
arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes:
20
‘ victores Danaum — nec enim lux crastina longe,
nec quae pro timidis intercessere tenebrae
semper erunt — augete animos et digna secundis
pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae
praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus
25
Tartara, Mors subitam nigri stupet auguris umbram,
Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis,
Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis.
in manibus merces, nusquam capita ardua belli
monstrataeque ducum septena per agmina cristae;
30
scilicet Adrasti senium fraterque iuventa
peior et insanis Capaneus metuendus in armis.
ite age et obsessis vigilem circumdate flammam!
nulli ex hoste metus: praedam adservatis opesque
iam vestras.’ sic ille truces hortatibus implet
35
Labdacidas, iuvat exhaustos iterare labores:
sicut erant — pulvis sudorque cruorque per artus
mixtus adhuc — vertere gradum; vix obvia passi
conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum
excussere umeris, tum frontem aversaque terga
40