Kitap 1
et generis miseresce tui. sunt impia late
regna tibi, melius generos passura nocentes.’
Finierat precibus miscens convicia Iuno.
at non ille gravis dictis, quamquam aspera motu,
reddidit haec: ‘equidem haud rebar te mente secunda
285
laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos
consulerem, neque me, si detur copia, fallit
multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen
dicere, sed nostri reverentia ponderis obstat,
horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris
290
obtestor, mansurum atque inrevocabile verbum.
nil fore, quod dictis flectar! quare impiger alis
portantes praecede notos. Cyllenia proles,
aera per liquidum regnisque inlapsus opacis
dic patruo: superas senior se adtollat ad auras
295
Laius, exstinctum nati quem vulnere nondum
ulterior Lethes accepit ripa profundi
lege Erebi; ferat hic diro mea iussa nepoti:
germanum exsilio fretum Argolicisque tumentem
hospitiis, quod sponte cupit, procul impius aula
300
arceat, alternum regni infitiatus honorem,
hinc causae irarum, certo reliqua ordine ducam.’
Paret Atlantiades dictis genitoris et inde
summa pedum propere plantaribus inligat alis,
obnubitque comas et temperat astra galero.
305
tum dextrae virgam inseruit, qua pellere dulces
aut suadere iterum somnos, qua nigra subire
Tartara et exsanguis animare adsueverat umbras,
desiluit, tenuique exceptus inhorruit aura.
nec mora, sublimis raptim per inane volatus
310
carpit et ingenti designat nubila gyro.
Interea patriis olim vagus exsul ab oris
Oedipodionides furto deserta pererrat
Aoniae, iamiamque animi male debita regna
concipit, et longum signis cunctantibus annum
315
stare gemit, tenet una dies noctesque recursans
cura virum, si quando humilem decedere regno
germanum et semet Thebis opibusque potitum
cerneret; hac aevum cupiat pro luce pacisci,
nunc queritur ceu tarda fugae dispendia, sed mox
320