Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 1

 
terra atque unda die. mediis sese arduus infert
 
ipse deis, placido quatiens tamen omnia vultu,
 
stellantique locat solio: nec protinus ausi
 
caelicolae, veniam donec pater ipse sedendi
 
tranquilla iubet esse manu. mox turba vagorum 205
 
semideum et summis cognati nubibus Amnes
 
et compressa metu servantes murmura Venti
 
aurea tecta replent, mixta convexa deorum
 
maiestate tremunt, radiant maiore sereno
 
culmina et arcano florentes lumine postes. 210
 
postquam iussa quies siluitque exterritus orbis,
 
incipit ex alto—grave et immutabile sanctis
 
pondus adest verbis, et vocem fata sequuntur—:
 
‘terrarum delicta nec exsaturabile Diris
 
ingenium mortale queror, quonam usque nocentum 215
 
exigar in poenas? taedet saevire corusco
 
fulmine, iam pridem Cyclopum operosa fatiscunt
 
bracchia et Aeoliis desunt incudibus ignes,
 
atque adeo tuleram falso rectore solutos
 
Solis equos, caelumque rotis errantibus uri. 220
 
et Phaethontea mundum squalere favilla,
 
nil actum, neque tu valida quod cuspide late
 
ire per inlicitum pelago, germane, dedisti,
 
nunc geminas punire domos, quis sanguinis auctor
 
ipse ego, descendo. Perseos alter in Argos 225
 
scinditur, Aonias fluit hic ab origine Thebas.
 
mens cunctis imposta manet 2: quis funera Cadmi
 
nesciat et totiens excitam a sedibus imis
 
Eumenidum bellasse aciem, mala gaudia matrum
 
erroresque feros nemorum et reticenda deorum 230
 
crimina? vix lucis spatio, vix noctis abactae
 
enumerare queam mores gentemque profanam.
 
scandere quin etiam thalamos hic impius heres
 
patris et immeritae gremium incestare parentis
 
appetiit, proprios—monstrum 1!—revolutus in ortus, 235
 
ille tamen superis aeterna piacula solvit
 
proiecitque diem, nec iam amplius aethere nostro
 
vescitur; at nati—facinus sine more!—cadentes
 
calcavere oculos, iam, iam rata vota tulisti,
 
dire senex! meruere tuae, meruere tenebrae 240

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi