Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 9

 
forma trucis: tauro mutatus membra rebello.
 
Induit ille toris a laeva parte lacertos,
 
admissumque trahens sequitur depressaque dura
 
cornua figit humo meque alta sternit harena.
 
Nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu 85
 
dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit.
 
Naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
 
sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est.”
 
Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae,
 
una ministrarum, fusis utrimque capillis, 90
 
incessit totumque tulit praedivite cornu
 
autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
 
Lux subit, et primo feriente cacumina sole
 
discedunt iuvenes: neque enim dum flumina pacem
 
et placidos habeant lapsus totaeque residant, 95
 
opperiuntur, aquae. Vultus Achelous agrestes
 
et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
 
Hunc tamen ablati domuit iactura decoris,
 
cetera sospes habet; capitis quoque fronde saligna
 
aut super inposita celatur harundine damnum. 100
 
At te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor
 
perdiderat volucri traiectum terga sagitta.
 
Namque nova repetens patrios cum coniuge muros
 
venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.
 
Uberior solito, nimbis hiemalibus auctus 105
 
verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
 
Intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
 
Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,
 
“officio” que “meo ripa sistetur in illa
 
haec,” ait “Alcide. Tu viribus utere nando!” 110
 
pallentemque metu fluviumque ipsumque timentem
 
tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
 
Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis
 
(nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus),
 
“quandoquidem coepi, superentur flumina!” dixit, 115
 
nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
 
quaerit et obsequio deferri spernit aquarum.
 
Iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
 
coniugis agnovit vocem: Nessoque paranti
 
fallere depositum “quo te fiducia” clamat 120

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi