Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 9

 
Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
 
sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?”
 
Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo
 
aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur. 765
 
Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,
 
nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
 
visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem
 
materiam ficti, dilataque tempora taedae
 
institerant, unusque dies restabat. At illa 770
 
crinalem capiti vittam nataeque sibique
 
detrahit et passis aram complexa capillis
 
“Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
 
quae colis et septem digestum in cornua Nilum:
 
fer, precor” inquit “opem nostroque medere timori! 775
 
Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
 
cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
 
sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
 
Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
 
consilium munusque tuum est. Miserere duarum 780
 
auxilioque iuva!” Lacrimae sunt verba secutae.
 
Visa dea est movisse suas (et moverat) aras,
 
et templi tremuere fores, imitataque lunam
 
cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
 
Non secura quidem, fausto tamen omine laeta 785
 
mater abit templo: sequitur comes Iphis euntem,
 
quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore
 
permanet, et vires augentur, et acrior ipse est
 
vultus, et incomptis brevior mensura capillis,
 
plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae 790
 
femina nuper eras, puer es. Date munera templis
 
nec timida gaudete fide! Dant munera templis,
 
addunt et titulum; titulus breve carmen habebat:
 
DONA PUER SOLVIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS
 
Postera lux radiis latum patefecerat orbem, 795
 
cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
 
conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.
← Önceki 20 / 20

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi