Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 9

 
vulnus utrique dedit. Sed erat fiducia dispar:
 
coniugium pactaeque exspectat tempora taedae
 
quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
 
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
 
hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo; 725
 
vixque tenens lacrimas “quis me manet exitus” inquit,
 
“cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque
 
cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent,
 
naturale malum saltem et de more dedissent. 730
 
Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
 
urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
 
Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta
 
femina femineo conrepta cupidine nulla est.
 
Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete 735
 
monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
 
femina nempe marem: meus est furiosior illo,
 
si verum profitemur, amor! Tamen illa secuta est
 
spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae
 
passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter! 740
 
Huc licet e toto sollertia confluat orbe,
 
ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,
 
quid faciet? Num me puerum de virgine doctis
 
artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?
 
Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi, 745
 
consiliique inopes et stultos excutis ignes?
 
Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsa,
 
et pete quod fas est, et ama quod femina debes!
 
Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem:
 
hanc tibi res adimit. Non te custodia caro 750
 
arcet ab amplexu nec cauti cura mariti,
 
non patris asperitas, non se negat ipsa roganti:
 
nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant,
 
esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
 
Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, 755
 
dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt;
 
quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus.
 
At non vult natura, potentior omnibus istis,
 
quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus,
 
luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe— 760
 
nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi