Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 9

 
Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso
 
Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
 
Byblida non aliter latos ululasse per agros
 
Bubasides videre nurus. Quibus illa relictis
 
Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. 645
 
Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
 
quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
 
pectus et ora leae, caudam serpentis habebat;
 
deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo
 
concidis et dura positis tellure capillis, 650
 
Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.
 
Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis
 
tollere conantur; saepe, ut medeatur amori,
 
praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti:
 
muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas 655
 
Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.
 
Naidas his venam, quae numquam arescere posset,
 
subposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant?
 
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
 
utve tenax gravida manat tellure bitumen, 660
 
utve sub adventu spirantis lene favoni
 
sole remollescit, quae frigore constitit, unda,
 
sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis
 
vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
 
nomen habet dominae nigraque sub ilice manat. 665
 
Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
 
implesset monstri, si non miracula nuper
 
Iphide mutata Crete propiora tulisset.
 
Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
 
progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, 670
 
ingenua de plebe virum. Nec census in illo
 
nobilitate sua maior, sed vita fidesque
 
inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures
 
vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:
 
“Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore, 675
 
utque marem parias; onerosior altera sors est,
 
et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo
 
edita forte tuo fuerit si femina partu,
 
(invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.”
 
Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis, 680

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi