Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 9

 
et Minoa, queri. Qui, dum fuit integer aevi,
 
terruerat magnas ipso quoque nomine gentes.
 
Tunc erat invalidus Deionidenque iuventae
 
robore Miletum Phoeboque parente superbum
 
pertimuit credensque suis insurgere regnis, 445
 
haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
 
Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
 
Aegaeas metiris aquas et in Aside terra
 
moenia constituis positoris habentia nomen.
 
Hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae, 450
 
filia Maeandri totiens redeuntis eodem
 
cognita Cyanee, praestantia corpora forma,
 
Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.
 
Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae:
 
Byblis Apollinei correpta cupidine fratris: 455
 
non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.
 
Illa quidem primo nullos intellegit ignes
 
nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,
 
quod sua fraterno circumdet bracchia collo,
 
mendacique diu pietatis fallitur umbra. 460
 
Paulatim declinat amor, visuraque fratrem
 
culta venit nimiumque cupit formosa videri
 
et siqua est illic formosior, invidet illi.
 
Sed nondum manifesta sibi est nullumque sub illo
 
igne facit votum: verumtamen aestuat intus. 465
 
Iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit:
 
Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.
 
Spes tamen obscenas animo demittere non est
 
ausa suo vigilans: placida resoluta quiete
 
saepe videt, quod amat; visa est quoque iungere fratri 470
 
corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.
 
Somnus abit: silet illa diu repetitque quietis
 
ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:
 
“Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
 
Quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi? 475
 
Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis
 
et placet, et possim, si non sit frater, amare,
 
et me dignus erat. Verum nocet esse sororem.—
 
Dummodo tale nihil vigilans committere temptem,
 
saepe licet simili redeat sub imagine somnus! 480

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi