Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 9

 
crescentem truncum ramosque amplexa morabar
 
et, fateor, volui sub eodem cortice condi.
 
Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt
 
et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
 
ostendi loton. Tepido dant oscula ligno 365
 
adfusique suae radicibus arboris haerent.
 
Nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat
 
cara soror: lacrimae misero de corpore factis
 
inrorant foliis, et, dum licet oraque praestant
 
vocis iter, tales effundit in aera questus: 370
 
“Siqua fides miseris, hoc me per numina iuro
 
non meruisse nefas: patior sine crimine poenam.
 
Viximus innocuae: si mentior, arida perdam
 
quas habeo, frondes et caesa securibus urar.
 
Hunc tamen infantem maternis demite ramis 375
 
et date nutrici; nostraque sub arbore saepe
 
lac facitote bibat nostraque sub arbore ludat!
 
Cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
 
et tristis dicat “latet hoc in stipite mater.”
 
Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores, 380
 
et frutices omnes corpus putet esse deorum!
 
Care vale coniunx, et tu, germana, paterque!
 
Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,
 
a pecoris morsu frondes defendite nostras.
 
Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, 385
 
erigite huc artus et ad oscula nostra venite,
 
dum tangi possunt, parvumque attollite natum.
 
Plura loqui nequeo. Nam iam per candida mollis
 
colla liber serpit, summoque cacumine condor.
 
Ex oculis removete manus: sine munere vestro 390
 
contegat inductus morientia lumina cortex!”
 
Desierant simul ora loqui, simul esse, diuque
 
corpore mutato rami caluere recentes.”
 
Dumque refert Iole factum mirabile, dumque
 
Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat 395
 
Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem
 
res nova tristitiam. Nam limine constitit alto
 
paene puer dubiaque tegens lanugine malas
 
ora reformatus primos Iolaus in annos.
 
Hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, 400

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi