Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 9

 
Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
 
causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis
 
coepit inornatos redimitus harundine crines:
 
“Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus
 
commemorare velit? Referam tamen ordine. Nec tam 5
 
turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
 
magnaque dat nobis tantus solacia victor.
 
Nomine siqua suo fando pervenit ad aures
 
Deianira tuas—quondam pulcherrima virgo
 
multorumque fuit spes invidiosa procorum. 10
 
Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
 
“accipe me generum,” dixi “Parthaone nate:”
 
dixit et Alcides. Alii cessere duobus.
 
Ille Iovem socerum dare se famamque laborum
 
et superata suae referebat iussa novercae. 15
 
Contra ego “turpe deum mortali cedere” dixi
 
(nondum erat ille deus), “regem me cernis aquarum
 
cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
 
Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
 
sed popularis ero et rerum pars una tuarum. 20
 
Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno
 
odit et omnis abest iussorum poena laborum.
 
Nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
 
Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.
 
Matris adulterio patrem petis. Elige, fictum 25
 
esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.”
 
Talia dicentem iamdudum lumine torvo
 
spectat et accensae non fortiter imperat irae
 
verbaque tot reddit: “Melior mihi dextera lingua.
 
Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo,” 30
 
congrediturque ferox. Puduit modo magna locutum
 
cedere: reieci viridem de corpore vestem
 
bracchiaque opposui tenuique a pectore varas
 
in statione manus et pugnae membra paravi.
 
Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis 35
 
inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.
 
Et modo cervicem, modo crura micantia captat,
 
aut captare putes, omnique a parte lacessit.
 
Me mea defendit gravitas frustraque petebar,
 
haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus 40
1 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi