Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 8

 
Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri
 
ducta tua est (generis falsa est ea fabula !): verus
 
et ferus et captus nullius amore iuvencae,
 
qui te progenuit, taurus fuit. Exige poenas, 125
 
Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris
 
moenia! nam fateor, merui et sum digna perire.
 
Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,
 
me perimat. Cur, qui vicisti crimine nostro,
 
insequeris crimen? Scelus hoc patriaeque patrique, 130
 
officium tibi sit. Te vere coniuge digna est,
 
quae torvum ligno decepit adultera taurum
 
discordemque utero fetum tulit. Ecquid ad aures
 
perveniunt mea dicta tuas? An inania venti
 
verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? 135
 
Iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum
 
praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
 
Me miseram! properare iubet, divulsaque remis
 
unda sonat; mecumque simul mea terra recedit.
 
Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: 140
 
insequar invitum, puppimque amplexa recurvam
 
per freta longa trahar.” Vix dixerat, insilit undis
 
consequiturque rates, faciente cupidine vires,
 
Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
 
Quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura 145
 
et modo factus erat fulvis haliaeetus alis),
 
ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco.
 
Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem
 
sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.
 
Pluma fuit: plumis in avem mutata vocatur 150
 
ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
 
Vota Iovi Minos taurorum corpora centum
 
solvit, ut egressus ratibus Curetida terram
 
contigit, spoliis decorata est regia fixis.
 
Creverat opprobrium generis, foedumque patebat 155
 
matris adulterium monstri novitate biformis.
 
Destinat hunc Minos thalamo removere pudorem
 
multiplicique domo caecisque includere tectis.
 
Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis
 
ponit opus turbatque notas et lumina flexu 160
 
ducit in errorem variarum ambage viarum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi