Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 8

 
“sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda
 
credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
 
quae modo cum vili turbatis veste capillis
 
litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi), 860
 
dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.”
 
Illa dei munus bene cedere sensit et a se
 
se quaeri gaudens, his est resecuta rogantem:
 
“Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem
 
gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi. 865
 
Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
 
adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,
 
me tamen excepto, nec femina constitit ulla.”
 
Credidit et verso dominus pede pressit harenam
 
elususque abiit: illi sua reddita forma est. 870
 
Ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
 
saepe pater dominis Triopeida tradit. At illa
 
nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat
 
praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
 
Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem 875
 
materiam dederatque gravi nova pabula morbo,
 
ipse suos artus lacero divellere morsu
 
coepit et infelix minuendo corpus alebat.
 
Quid moror externis? Etiam mihi nempe novandi est
 
corporis, o iuvenis, numero finita potestas. 880
 
Nam modo qui nunc sum videor, modo flector in anguem,
 
armenti modo dux vires in cornua sumo, —
 
cornua, dum potui! nunc pars caret altera telo
 
frontis, ut ipse vides.” Gemitus sunt verba secuti.
← Önceki 22 / 22

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi