Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 8

 
sacrilegi thalamos altoque sopore solutum
 
(noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis:
 
seque viro inspirat faucesque et pectus et ora
 
adflat et in vacuis spargit ieiunia venis. 820
 
Functaque mandato fecundum deserit orbem
 
inque domos inopes adsueta revertitur antra.
 
Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis
 
mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni
 
oraque vana movet dentemque in dente fatigat 825
 
exercetque cibo delusum guttur inani
 
proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
 
Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi
 
perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
 
Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer, 830
 
poscit et adpositis queritur ieiunia mensis
 
inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse
 
quodque satis poterat populo, non sufficit uni,
 
plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
 
Utque fretum recipit de tota flumina terra 835
 
nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,
 
utque rapax ignis non umquam alimenta recusat
 
innumerasque faces cremat et, quo copia maior
 
est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:
 
sic epulas omnes Erysichthonis ora profani 840
 
accipiunt poscuntque simul. Cibus omnis in illo
 
causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.
 
Iamque fame patrias altaque voragine ventris
 
attenuarat opes, sed inattenuata manebat
 
tum quoque dira fames, implacataeque vigebat 845
 
flamma gulae. Tandem, demisso in viscera censu,
 
filia restabat, non illo digna parente.
 
Hanc quoque vendit inops. Dominum generosa recusat
 
et vicina suas tendens super aequora palmas
 
“eripe me domino; qui raptae praemia nobis 850
 
virginitatis habes” ait. Haec Neptunus habebat.
 
Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti
 
esset ero, formamque novat vultumque virilem
 
induit et cultus piscem capientibus aptos.
 
Hanc dominus spectans “o qui pendentia parvo 855
 
aera cibo celas, moderator harundinis,” inquit

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi