Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 8

 
Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
 
sternere consuerant: sed et haec vilisque vetusque
 
vestis erat, lecto non indignanda saligno.
 
Accubuere dei. Mensam succincta tremensque 660
 
ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar.
 
Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum
 
sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
 
Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae
 
conditaque in liquida corna autumnalia faece 665
 
intibaque et radix et lactis massa coacti
 
ovaque non acri leviter versata favilla,
 
omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem
 
sistitur argento crater fabricataque fago
 
pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris. 670
 
Parva mora est, epulasque foci misere calentes,
 
nec longae rursus referuntur vina senectae
 
dantque locum mensis paulum seducta secundis.
 
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
 
prunaque et in patulis redolentia mala canistris 675
 
et de purpureis conlectae vitibus uvae.
 
Candidus in medio favus est. Super omnia vultus
 
accessere boni nec iners pauperque voluntas.
 
Interea totiens haustum cratera repleri
 
sponte sua per seque vident succrescere vina: 680
 
attoniti novitate pavent manibusque supinis
 
concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
 
et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
 
Unicus anser erat, minimae custodia villae:
 
quem dis hospitibus domini mactare parabant. 685
 
Ille celer penna tardos aetate fatigat
 
eluditque diu tandemque est visus ad ipsos
 
confugisse deos. Superi vetuere necari
 
“di” que “sumus, meritasque luet vicinia poenas
 
impia” dixerunt; “vobis inmunibus huius 690
 
esse mali dabitur. Modo vestra relinquite tecta
 
ac nostros comitate gradus et in ardua montis
 
ite simul.” Parent ambo baculisque levati
 
nituntur longo vestigia ponere clivo.
 
Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta 695
 
missa potest: flexere oculos et mersa palude

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi