Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 8

 
“ficta refers nimiumque putas Acheloe potentes
 
esse deos” dixit, “si dant adimuntque figuras.” 615
 
Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,
 
ante omnesque Lelex, animo maturus et aevo,
 
sic ait: “Inmensa est finemque potentia caeli
 
non habet, et quidquid superi voluere, peractum est.
 
Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus 620
 
collibus est Phrygiis modico circumdata muro.
 
Ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus
 
misit in arva, suo quondam regnata parenti.
 
Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
 
nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae. 625
 
Iuppiter huc specie mortali cumque parente
 
venit Atlantiades positis caducifer alis.
 
Mille domos adiere locum requiemque petentes,
 
mille domos clausere serae. Tamen una recepit,
 
parva quidem, stipulis et canna tecta palustri; 630
 
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
 
illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa
 
consenuere casa paupertatemque fatendo
 
effecere levem nec iniqua mente ferendo.
 
Nec refert, dominos illic famulosne requiras: 635
 
tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
 
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
 
submissoque humiles intrarunt vertice postes,
 
membra senex posito iussit relevare sedili,
 
quo superiniecit textum rude sedula Baucis. 640
 
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes
 
suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
 
nutrit et ad flammas anima producit anili.
 
Multifidasque faces ramaliaque arida tecto
 
detulit et minuit parvoque admovit aeno. 645
 
Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,
 
truncat holus foliis; furca levat illa bicorni
 
sordida terga suis nigro pendentia tigno
 
servatoque diu resecat de tergore partem
 
exiguam sectamque domat ferventibus undis. 650
 
Interea medias fallunt sermonibus horas
 
concutiuntque torum de molli fluminis ulva 655
 
impositum lecto sponda pedibusque salignis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi