Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 8

 
summa lacunabant alterno murice conchae.
 
Iamque duas lucis partes Hyperione menso 565
 
discubuere toris Theseus comitesque laborum:
 
hac Ixionides, illa Troezenius heros
 
parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,
 
quosque alios parili fuerat dignatus honore
 
amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. 570
 
Protinus adpositas nudae vestigia nymphae
 
instruxere epulis mensas dapibusque remotis
 
in gemma posuere merum. Tum maximus heros,
 
aequora prospiciens oculis subiecta, “quis” inquit
 
“ille locus?” digitoque ostendit, “et insula nomen 575
 
quod gerit illa, doce: quamquam non una videtur.”
 
Amnis ad haec “non est” inquit “quod cernitis, unum:
 
quinque iacent terrae: spatium discrimina fallit.
 
Quoque minus spretae factum mirere Dianae,
 
naides hae fuerant. Quae cum bis quinque iuvencos 580
 
mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,
 
inmemores nostri festas duxere choreas.
 
Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,
 
tantus eram, pariterque animis inmanis et undis
 
a silvis silvas et ab arvis arva revelli 585
 
cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,
 
in freta provolvi. Fluctus nosterque marisque
 
continuam diduxit humum partesque resolvit
 
in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
 
Ut tamen ipse vides, procul en procul una recessit 590
 
insula, grata mihi; Perimelen navita dicit.
 
Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.
 
Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum
 
propulit e scopulo periturae corpora natae.
 
Excepi nantemque ferens “o proxima mundi 595
 
regna vagae” dixi “sortite, tridentifer, undae,
 
adfer opem mersaeque precor, feritate paterna
 
da, Neptune, locum; vel sit locus ipsa licebit.”
 
Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes,
 
et gravis increvit mutatis insula membris. 610
 
Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctos
 
moverat: inridet credentes, utque deorum
 
spretor erat mentisque ferox, Ixione natus

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi