Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 8

 
Pirithous valida quatiens venabula dextra.
 
Cui “procul” Aegides “o me mihi carior” inquit 405
 
“pars animae consiste meae! licet eminus esse
 
fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.”
 
Dixit et aerata torsit grave cuspide cornum.
 
Quo bene librato votique potente futuro,
 
obstitit abscisa frondosus ab arbore ramus. 410
 
Misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo
 
vertit in inmeriti fatum latrantis et inter
 
ilia coniectum tellure per ilia fixum est.
 
At manus Oenidae variat, missisque duabus
 
hasta prior terra, medio stetit altera tergo. 415
 
Nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem
 
stridentemque novo spumam cum sanguine fundit,
 
vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram
 
splendidaque adversos venabula condit in armos.
 
Gaudia testantur socii clamore secundo 420
 
victricemque petunt dextrae coniungere dextram
 
inmanemque ferum multa tellure iacentem
 
mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum
 
esse putant; sed tela tamen sua quisque cruentat.
 
Ipse pede imposito caput exitiabile pressit 425
 
atque ita “sume mei spolium, Nonacria, iuris,”
 
dixit “et in partem veniat mea gloria tecum.”
 
Protinus exuvias rigidis horrentia saetis
 
terga dat et magnis insignia dentibus ora.
 
Illi laetitiae est cum munere muneris auctor: 430
 
invidere alii, totoque erat agmine murmur.
 
E quibus ingenti tendentes bracchia voce
 
“pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,”
 
Thestiadae clamant “nec te fiducia formae
 
decipiat, ne sit longe tibi captus amore 435
 
auctor” et huic adimunt munus, ius muneris illi.
 
Non tulit et tumida frendens Mavortius ira
 
“discite, raptores alieni” dixit “honoris,
 
facta minis quantum distent,” hausitque nefando
 
pectora Plexippi nil tale timentia ferro. 440
 
Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem
 
ulcisci fratrem fraternaque fata timentem
 
haud patitur dubitare diu calidumque priori

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi