Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 6

 
Omnibus his faciemque suam faciemque locorum
 
reddidit. Est illic agrestis imagine Phoebus,
 
utque modo accipitris pennas, modo terga leonis
 
gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen;
 
Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, 125
 
ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.
 
Ultima pars telae, tenui circumdata limbo,
 
nexilibus flores hederis habet intertextos.
 
Non illud Pallas, non illud carpere Livor
 
possit opus. Doluit successu flava virago 130
 
et rupit pictas, caelestia crimina, vestes.
 
Utque Cytoriaco radium de monte tenebat,
 
ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.
 
Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit
 
guttura. Pendentem Pallas miserata levavit 135
 
atque ita “vive quidem, pende tamen, improba” dixit:
 
“lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,
 
dicta tuo generi serisque nepotibus esto.”
 
Post ea discedens sucis Hecateidos herbae
 
sparsit; et extemplo tristi medicamine tactae 140
 
defluxere comae, cum quis et naris et aures,
 
fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est:
 
in latere exiles digiti pro cruribus haerent,
 
cetera venter habet: de quo tamen illa remittit
 
stamen et antiquas exercet aranea telas. 145
 
Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti
 
rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.
 
Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
 
tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;
 
nec tamen admonita est poena popularis Arachnes 150
 
cedere caelitibus verbisque minoribus uti.
 
Multa dabant animos: sed enim nec coniugis artes
 
nec genus amborum magnique potentia regni
 
sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,
 
ut sua progenies; et felicissima matrum 155
 
dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
 
Nam sata Tiresia venturi praescia Manto
 
per medias fuerat divino concita motu
 
vaticinata vias: “Ismenides, ite frequentes
 
et date Latonae Latonigenisque duobus 160

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi