Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 6

 
edere cum bacis fetum canentis olivae
 
mirarique deos: operis Victoria finis.
 
Ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,
 
quod pretium speret pro tam furialibus ausis,
 
quattuor in partes certamina quattuor addit, 85
 
clara colore suo, brevibus distincta sigillis.
 
Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum
 
(nunc gelidi montes, mortalia corpora quondam !),
 
nomina summorum sibi qui tribuere deorum.
 
Altera Pygmaeae fatum miserabile matris 90
 
pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit
 
esse gruem populisque suis indicere bella.
 
Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam
 
cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno
 
in volucrem vertit; nec profuit Ilion illi 95
 
Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis
 
ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.
 
Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;
 
isque gradus templi, natarum membra suarum,
 
amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. 100
 
Circuit extremas oleis pacalibus oras:
 
is modus est, operisque sua facit arbore finem.
 
Maeonis elusam designat imagine tauri
 
Europam: verum taurum, freta vera putares.
 
Ipsa videbatur terras spectare relictas 105
 
et comites clamare suas tactumque vereri
 
adsilientis aquae timidasque reducere plantas.
 
Fecit et Asterien aquila luctante teneri,
 
fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
 
addidit, ut satyri celatus imagine pulchram 110
 
Iuppiter implerit gemino Nycteida fetu,
 
Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,
 
aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
 
Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.
 
Te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco 115
 
virgine in Aeolia posuit. Tu visus Enipeus
 
gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis;
 
et te flava comas frugum mitissima mater
 
sensit equum, sensit volucrem crinita colubris
 
mater equi volucris, sensit delphina Melantho. 120

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi