Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 5

 
emissumque ima de sede Typhoea terrae
 
caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse
 
terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus
 
ceperit et septem discretus in ostia Nilus.
 
Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat 325
 
et se mentitis superos celasse figuris;
 
“duxque gregis” dixit “fit Iuppiter; unde recurvis
 
nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon.
 
Delius in corvo, proles Semeleia capro,
 
fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, 330
 
pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.”
 
Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:
 
poscimur Aonides. Sed forsitan otia non sint,
 
nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.”
 
“Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen” 335
 
Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra.
 
Musa refert: “Dedimus summam certaminis uni.
 
Surgit et inmissos hedera conlecta capillos
 
Calliope querulas praetemptat pollice chordas,
 
atque haec percussis subiungit carmina nervis: 340
 
“Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,
 
prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
 
prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus.
 
Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possem
 
carmina digna dea: certe dea carmine digna est. 345
 
Vasta giganteis ingesta est insula membris
 
Trinacris et magnis subiectum molibus urget
 
aetherias ausum sperare Typhoea sedes.
 
Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,
 
dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, 350
 
laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
 
degravat Aetna caput: sub qua resupinus harenas
 
eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.
 
Saepe remoliri luctatur pondera terrae
 
oppidaque et magnos devolvere corpore montes. 355
 
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,
 
ne pateat latoque solum retegatur hiatu
 
inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
 
Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
 
exierat, curruque atrorum vectus equorum 360

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi