Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 5

 
ossibus inlisit mediae cervicis: at ille
 
procubuit terrae mactati more iuvenci.
 
Demere temptabat laevi quoque robora postis
 
Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est
 
cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit. 125
 
Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille,
 
sed retinente manum moriens e poste pependit.
 
Sternitur et Menaleus, Perseia castra secutus,
 
et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
 
dives agri Dorylas, quo non possederat alter 130
 
latius aut totidem tollebat turis acervos.
 
Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
 
letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor
 
singultantem animam et versantem lumina vidit
 
Bactrius Halcyoneus “hoc, quod premis” inquit, “habeto 135
 
de tot agris terrae” corpusque exsangue reliquit.
 
Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
 
ultor Abantiades; media quae nare recepta
 
cervice exacta est in partesque eminet ambas.
 
Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque, 140
 
matre satos una, diverso vulnere fudit:
 
nam Clytii per utrumque gravis librata lacerto
 
fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
 
Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus,
 
matre Palaestina, dubio genitore creatus, 145
 
Aethionque sagax quondam ventura videre
 
(tunc ave deceptus falsa), regisque Thoactes
 
armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.
 
Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum
 
opprimere est animus, coniurata undique pugnant 150
 
agmina pro causa meritum impugnante fidemque:
 
hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx
 
cum genetrice favent ululatuque atria complent.
 
Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,
 
pollutosque semel multo Bellona penates 155
 
sanguine perfundit renovataque proelia miscet.
 
Circueunt unum Phineus et mille secuti
 
Phinea: tela volant hiberna grandine plura
 
praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.
 
Applicat hic umeros ad magnae saxa columnae, 160

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi